- CLAMATOR Angliae Principalis
- CLAMATOR Angliae Principaliscum suis Subclamatoribus, in Parlamentis Anglicis: cuius officium Clamatoria dictum, olim folebat esse unitum Ostiariae seu Ostiarii officio, ut est in libro de modo tenendi Parliamentum: ubi de munere Clamatoris ista habentur, Clamator Parliamenti stabat vontra ostium Parliamenti, et Ostiarius denuntiabit sibi clamationes suas. Rex solebat mittere Servientes ad arma ad standum per magnum spatium extra ostium Parliamenti, ita quod nulli impressiones nec tumultus facerent, circa ostium, per quod Parliamentum ingreditur, sub poena captionis corporum suorum: quia de iure ostium Parliamenti non debeit claudi, sed per Ostiarium et Servientes Regis ad arma custodiri.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.